- ALBIS
- I.ALBISvide supra, Alba vestis candida.II.ALBISvulgo Elbe, Germaniae fluv. in sinibus Silesiae oriens, in meridiem primum, deinde in occidentem, postea in septentrionem per Bohemiam Misniam, et Saxoniam, auctus Multâ, Egrâ, Salâ, ac Ortellâ, in Oceanum fluit, infra Hamburgum urbem Holsatiae maximam: Ferrarius. Dresdâ, Torgâ, Wittebergâ, Magdeburgô, Luneburgôque urbibus praeclaris eo irrigatis. Vide infra. Lucan. l. 2. v. 51.Fundat ab extremo flavos Aquilone SuevosAlbis, et indomitum Rheni caput ---- ----Dicitur eôdem nomine Graecis auctoribus Α῎λβις, Strab. scil. l. 7. ac Ptolem. Dioni vero l. 54. est Α῎λβιος, ubi tamen corruptus est casus Genitivus τȏυ Α᾿λβηἱου pro Α᾿λβίου. Nomen habere a numero, indicat Fabricius in Misnicis, fontium nempe 11. sive amnium in eum influentium. Elve enim et Elbe Germanis undecim significat. Bohemis vero, apud quos originem sumit, Labe dicitur.Posterioris saeculi scriptoribus Albia dicitur. Porro hic fluv. mediam secat Germaniam. Nomen ipsum id indicat. Nam ea vox Albis medium significat. Scal. in Hypercritico. Vide Munster. l. 3. Cosmogr. Cluver. l. 3. introd. Georgr. Baudrando in monte, das Reisengebirge, i. e. Gigantum iuga, ortus in Bohemia Labe dicitur. Suscipit Multam fluv. dein Egram ex monte pinifero fluentem, post Salam ac Ortellam, et per Saxoniam superiorem fluens, inde per inferiorem, inter ducatus Bremensem et Holsatiae, infra Glucstadium Oceano Germanico miscetur. Vide Albing.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.